CARL ORFF


Carmina Burana 11. Estuans Interius Lyrics

Estuans interius
ira vehementi
in amaritudine
loquor mee menti:
factus de materia,
cinis elementi
similis sum folio,
de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium
viro sapienti
supra petram ponere
sedem fundamenti,
stultus ego comparor
fluvio labenti,
sub eodem tramite
nunquam permanenti.

Feror ego veluti
sine nauta navis,
ut per vias aeris
vaga fertur avis;
non me tenent vincula,
non me tenet clavis,
quero mihi similes
et adiungor pravis.

Mihi cordis gravitas
res videtur gravis;
iocis est amabilis
dulciorque favis;
quicquid Venus imperat,
labor est suavis,
que nunquami n cordibus
habitat ignavis.

Via lata gradior
more iuventutis
inplicor et vitiis
immemor virtutis,
voluptatis avidus
magis quam salutis,
mortuus in anima
curam gero cutis.

Watch Carl Orff Carmina Burana 11 Estuans Interius video
Hottest Lyrics with Videos
a96cce0b3335c1e06e93604ff8151903

check amazon for Carmina Burana 11. Estuans Interius mp3 download
browse other artists under C:C2C3C4C5C6C7C8C9C10

Official lyrics by

Rate Carmina Burana 11. Estuans Interius by Carl Orff (current rating: 9)
12345678910
Meaning to "Carmina Burana 11. Estuans Interius" song lyrics
captcha
Characters count : / 50